Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 103

Precedente Successiva

Nec bestias illam curare, nec plantas nec lapides, patuit; et dominatum
hominis super omnia opera Dei inferiora, ab illius modo
sapientia dependere, illumque unum posse Dei opera in natura cuncta
imitari, tanquam Dei discipulus naturalis. Eoque uti sapientiam ad
negotia altissima tanquam instrumento vivo, sibi consimillimo, capace
divinitatis et immortalitatis: sive enim a Deo sive ab hominibus
haec insint nobis, palam est divinae naturae hominem esse participem
nimis.
Caput XXX.
Sensum esse cognitionem veram, abditam vel additam, memoriam
languidam, discursum extraneum, intelligentiam
remotam, omnesque communes esse menti humanae
ac spiritui, ipsamque huius esse formam
et immortalem; Respondeturque argumentis
praecedentibus contra eius immortalitatem.

~ Quicunque veritatem concupiscitis, audite; Sapientia est
cuiuscunque rei cognitio certa, internaque absque dubitatione.
Hoc nomen a saporibus, quos sapit gustus, assumptum
est. Etenim per alia sensoria nos rerum qualitates extrinsecas
sentimus, ut aquae frigiditatem tangimus, et piperis nigredinem
videmus, quae facies frigoris est, potestque frigus indicare
innatum ut in terra; et in lilio suavitas odoratur. At gustus attrito cibo,
admissoque per spongiam, non modo vini frigus, aquaeque externum
sentit, sed etiam calorem internum, et piperis calorem acrem in
adusta nigrefacta facie latentem; et lilij amaritudinem crassae molis
sapit; et non suavitatem modo exhalantis tenuitatis.
~ Quapropter sapere est certo et interius scire res, prout sunt. Hinc
ipse invenio, sensus in nobis certiores esse, quam quaevis notitia intellectiva,
aut discursiva, aut memorativa, aut imaginativa. Omnes enim
istiusmodi scientiae a sensu nascuntur, et quando incertae sunt, ad sensum
recurrunt, ut certitudinem hauriant, et ab eo corriguntur, aut confirmantur:
Ipsaeque sunt ipsemet sensus languens aut absens, aut extraneus.
Quae sensu accepi, remanent in memoria, et cum obliviscor,
aut dubius sum, redeo ad sensum, et sic recordor et certificor. Quae autem

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche